# Institutiones medicinae 564

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, RATIOQVE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/564
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/564

Quae adeo prostrata animi corporisve natura, quae non se erigat cura & diaeta? Studium ergo accedat indefessum: magna enim hic praemia eruditionis, perennis fama, iucundissimaque vita: nam vitae regula est ipsa eruditio & pietas. Caetera bona pusilla, & indigna tantis studiis. Pulchra quidem est nobilitas, at illa non nostra, sed maiorum. amabiles sane divitiae; verum non tuae, sed fortunae: quae habentibus has aufert, & minime sperantibus adfert. Sed sint tibi hae firmae; an non cum sceleratis communes? an multis non aliquando funestae? Gloria venusta adblanditur? at illa vaga & inconstans, ni constantem eruditionem agnoscat. Forma? caduca. Sola immota ac divina eruditio pia. Hac nullum metuet fortunae incursum, nec calumniae ludibria, aut annorum senium; vetustate ipsa repubescens. Demetrius cum Megarensium urbem vastasset, eiusque civem Stilbonem rogasset, num quid suarum amisisset? haud equidem inquit: bellum enim nulla ex eruditione & virtute spolia ducit. Socrates rogatus num Persarum regem foelicem putaret: nescio, respodit, quantum habeat eruditionis & virtutis. ubi ille sapientissimi illud regis expressisse videtur, cum ait, * ὔκ ἐστιν ἀντάλλάγμα οὐδὲν πιπαιδουμένης ψυχῆς. Democritus dicebat, τὰς μ πέλεις ἀναθήμασι. τας δὲ ψυχὰς μαθήμασι δεῖ κοσμεῖν. Socrate. interrogatis quodnam esset animal pulcher.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
