# Institutiones medicinae 566

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/566
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/566

natura enim caeteris animantibus dotes quasdam insevit nativas, ut aranea texendi, avibus nidificandi: haec, naturae ratione sine ratione agunt, ac callent; quasi Epimethei dono (quod ratione posterius sit) hoc est naturae, ducuntur ac opus ineunt: cogitatione autem & mentis discursunihil possunt. Inde est quod perpetuo eodem filo sua munera peragant, & singulae singula tantum exerceant. Sed homines Promethei munere artes sibi concessas & è ratione natas habent, domini illarum facti. Sed alius aliis artibus est magis aptus, alius iuri, alius medicinae: quamvis cuncti homines fere medici. id fit, quod ad beneficentiam nati sunt cuncti. Haec itaque ad medicinam promptitudo in animo habitat: qui cum sine corpore apud homines non sit, corporis etiam petitur dexteritas quaedam. A corpore petitur, ut id sit firmum, aetate integrum, quo labori studiorum par sit. hic enim labore opus: crede Epicharmo, πόνων πωλοῦσιν ημῖν πάν τʼ ἄγαθʼ οἰθιοί: Laboribus vendunt nobis cuncta bona divi. & ut Euripides, πὸνος γὰρ, ὡς λέγουσιν, εὐκλείας πατῆρ οὐδεὶς ἔπαινον ἡ δέναις εατήσατο. quod est; labor, ut aiunt, gloriae pater est. nemo sibi laudem comparavit ex voluptatibus. Nihil gloria dignum absque assiduis laboribus criribus effici potest. ut merito De legibus optimum, pserit Plato:* ὑγιαίνειν μ ἄριστον τὸ δὲ δαύτεsanitate frui, hinc ρον καλὸν γινέσαι, τρίτον δὲ πλουτεῖν ἀδέλως. prima Corpus enim animi instrumentum est: quod natura excellere, aliis foelicius obtigit, aliis minus ad obseertio inquia honesta tractabile. Quibus obtigit foenoxie ditescere. lix, his enitendum est ut alios labore praecurrant: quibus incommodius, cura addendum est quod naturae deest.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
