# Institutiones medicinae 568

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/568
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/568

illud, dicit, sanitatis est studium, non repleri cibo & potu, & impigrum ad labores esse. Nam libro primo Dediaeta scripserat, τ ἡ δύνᾶται ἐσθίων ἄνθρωπος ὑγιαίνειν, ὖν μη κὶ πονίη. Nunc multi corrumpunt corpus suum; & quod Deus dedit aptum, faciunt ineptum, idque labefactant ocio, somnolentia, vino, vigiliis venereis, ac immodica libidine. Alteram natura partem ad animi genium spectare dixi: qui ita sit factus, ut facile discenda percipiat, acriter de illis iudicet, & memoriae illa fideli committat. Sed quia nos non finximus nosipsos, ut ex arbitrio nostro his decoremur, Summi tamen Dei benignitate ita comparatum est in natura, ut haec cura cultuque firmari expolirique possint. Cum enim animi mores ex contagio corporis fingantur: certe cuiusmodi id fuerit, tales etiam vires redolebit animus. Cumque corpoream hanc molem facile in quamcumque temperiem traducamus, nostro etiam marte has animi dotes, annuente S. Deo, ex arbitrio effingemus. Praesertim quisque à seipso quaerat, ex quo luto Prometheus eum finxerit; hoc est, quibus artibus aptior. his enim cum cultus à disciplina accedit, ad gloriam fit via sine vi. Quenadmodum enim non ex quovis ligno Mercurius fingi potest, sed aliud, ut buxeum, aptissimum fuerit, ficulneum ineptissimum: sic neque quivis medicinae idoneus.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
