Latin
CAPUT III
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 569
Unproofread scanNot analysed yet
Quare, sicut implantatio &φυσιουργια non promiscue, sed magno iudicio ab hortulanis facienda est, qui intelligunt quos surculos aut malleolos sibi insitos, veluti materno gremio complectantur, foveantac nutriant; quae rursus germina novercali odio aversentur: ita quique suum genium exploret, num eo fervescente ad medicas res feratur. Alius enim aliis artibus natus; ut canit eleganter Pindarus *τεχναι δʼ ἱτέρων ἕτεραι χρὴ δʼ ἐἰ εὀθείαις ὁδοις στείροντα μάρνασαι φύα. Eligii libenter quisque hanc, quae sibi pulcherrima videtur, &in qua praecellentiae laudem expectat. Cuncti enim homines, dicit Aristo. teles, gloria ducimur laude, &ubi se quisque excellere posse existimat, eo se lubenter convertit. Hinc est quod quidam minus nobiles artes lubentius tractent. οὐ γῆρ πάντα πασι καλὰ, οὐδὲ ἄξια δοκεῖ σπουδάσαι πασι πάντα, utait Aelianus. Ab omni autem sectae genere alienus esse debet, qui excellere in hac arte velit, nec iurare in alicuius auctoris sententiam, sed nudam tantum veritatem sectari, eique subscribere. Ita se quisque metiatur, priusquam in hunc campum exiliat; 'προμήθεια γὰρ κερδις ἄνθρω ποις μέγα, dicit Sophocles.