# Institutiones medicinae 570

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/570
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/570

Ordinis enim in his accurata ratio tenenda: ordinem consecuta domus utilis est; ataxiam habens, inutilis. Ordinis tanta est pulchritudo & divinitas, ut nihil sine eo rectum & à rebrehensione liberum invenias. In primis studendum, ut prima aetas, principia studiorum recte ponat: vetus id proverbium iubet, ἀρχὴ δέτοι ἥμισυ παντός. addit Plato, ἀρχὴν, παντὸς ἔργου μέγιστονεῖναι. alii, ut teincipium esse statur Galenus, dicebant, flexanima, τὸ πᾶν δυνάμει. In prima ad Hegina scuut Ennius ait, atque omnih ius non mortalem vis sapit natistam) colatur oratio: oratoribus dico & poëthpperam suam conferat. Praecipue vero familiares habeat Terentium, Plautum, Virgilium, Horatium: & Ciceronianum id fusum dicendi genus in primis amplectatur. Mox aetate firmiore, luxuriem illam in accisum & sententiosum robur contrahat: facile circumfluentem copiam attenuare. Alioqui si ab ineunte aetate se acciderit, eveniet illi quod his, qui longo tempore in vincula stricti, si postea solvantur, ob perpetuam vinculorum consuetudinem, crura pandere nec ambulare possunt, sed claudis titubant pedibus.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
