Latin
I. HEURNII
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 578
Unproofread scanNot analysed yet
nec longe ab eo recedemus, ingeniumque in eo exercebimus, ob eius acumen cum summa doctrina. Vbi pugnat Hippocrati, excute: alioqui frequenti eius lectione multa usui nobis futura investigemus. Accedat his Theophrastus, qui relicta à suo praeceptore excoluit. Hoc triumviratu comitati, medicinam accedemus. Si cui neoterici placent, perlustret Subtilos exercitationes Iulii Scaligeri: cui merito inter huius avi philosophos palmam damus. Eclogas physicas Stobaei, ubi antiquissimorum Philosobhorum sententiae, interdum inspiciat. Inter veteres Plato &Theophrastus nudi tenentur, nec elabuntur: fusi sunt, &se aperiunt in arduis etiam rebus: si qua remora; materiae est, non dictionis. Aristoteles studiose obscurat, ut perpetuo illi haereamus: idque prolixitate nonnunquam, ubi admonitione opus erat, quae sententia sit potior. Tunc consule veteres interpretes Graecos; illi enim vim orationis eius optime percegitizzd by Goo, percepere. vel saepius (quod ipse voluit) repetatur eius lectio; ita alte latitantes sententiae erumpent: nam sibi auctores facem praeferunt, suique ita interpretes fiunt fidelissimi. Reliquos relinquemus eis versandos, qui tota vita de his dicturi sunt.