# Institutiones medicinae 578

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, I. HEURNII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/578
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/578

nec longe ab eo recedemus, ingeniumque in eo exercebimus, ob eius acumen cum summa doctrina. Vbi pugnat Hippocrati, excute: alioqui frequenti eius lectione multa usui nobis futura investigemus. Accedat his Theophrastus, qui relicta à suo praeceptore excoluit. Hoc triumviratu comitati, medicinam accedemus. Si cui neoterici placent, perlustret Subtilos exercitationes Iulii Scaligeri: cui merito inter huius avi philosophos palmam damus. Eclogas physicas Stobaei, ubi antiquissimorum Philosobhorum sententiae, interdum inspiciat. Inter veteres Plato & Theophrastus nudi tenentur, nec elabuntur: fusi sunt, & se aperiunt in arduis etiam rebus: si qua remora; materiae est, non dictionis. Aristoteles studiose obscurat, ut perpetuo illi haereamus: idque prolixitate nonnunquam, ubi admonitione opus erat, quae sententia sit potior. Tunc consule veteres interpretes Graecos; illi enim vim orationis eius optime percegitizzd by Goo, percepere. vel saepius (quod ipse voluit) repetatur eius lectio; ita alte latitantes sententiae erumpent: nam sibi auctores facem praeferunt, suique ita interpretes fiunt fidelissimi. Reliquos relinquemus eis versandos, qui tota vita de his dicturi sunt.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
