# Institutiones medicinae 582

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/582
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/582

Plato, Aristoteles, & Plutarchus saepe accinunt, Ἐσλῶν μὲν γὰρ ἀπʼ ἱσλὰ μαθησεαι. ὖν δὲ κακοισι Συμμιγῆς, ἀέτηλεῖς καὶ τὸν ἐόντα νόον. Praceptores non ascriptitia quadam benevolentia, sed ex unguibus ament discipulos: & ut coloni sepes arbusculis circumponunt, ita praeceptores curam habeant, ut rectissima eruditionis germina pullulent. Hos iuvenes saepe accedant; nam sodalitium ad benevolentiam & amorem excitat. Peleus Achilli Phoenicem iunxerat, ut ei dicendi & agendi ductor foret atque magister, ut canit Homerus. Horum imitatione praeceptores eligatis medicinae peritos, & benevolos, ac tales qui ad amicitiam proni sunt, & ante omnia doctos: nam difficilis haec grs. Ita Apollo, ut cecinit Pindarus, volui. a Chirone singulari doctrina splendente filium suum Aesculapium doceri, ubi ait: καὶ ῥά μιν Μάγνηται φέρων πόρεν Κενταύρῳ, διδάξαι πολυπήμόνας ἀνθρώποισιν ἰᾶσαι νόσους. electi fuerint, eos sequere; ac citra Cum pertistizod by G pertinaciam concertationes cum illis movero, ut tuis rationibus in redubia, cum illorum iudiciis collatis, quantum à vero absis intelligas, & memoriae altius hoc modo rem immittas.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
