Latin
CAPUT V
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 583
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc veteres Palladem non sine opera operosi dei Vulcani (cuius etiam organa αὐτόματα in opus) ex cerebro Iovis armatam prodiisse fingunt; oculis torve unum in scopum collimantem: quod concertatione artes optime insculpantur ac retintantur. Non moveant graves quaestiones, antequam totam medicinae formam animo complexi fuerint: alioqui hippocentauros proferent, ac inaniter ut implumes ciconiae subsultantes, alas vibrabunt. legant &relegant primum medicinae auctores. Cedant libenter rationibus: non solum enim vincere, sed etiam vinci scire, pulchrum eis, in quibus victoria detrimentum adfert. Vinci non vis? pulcherrimum est inter disserendum à nulla vinci pertinacia Libri. aut iracundia. Domi libris opus est, non ut illos possideas, sed ut exercitatio &usus in illis sit. Sed quibus? Quemadmodum ζωγράφοι, cum imaginem ab imagine pinguni, identidem exemplaria spectantes, illorum characteres ad suum φιλοτέχνημα transferre student; sic, qui se studet omnibus doctrinae partibus excolere, conari debet, ut quasi ad simulachra eruditionis (hominum doctissimorum scripta dico) studium convertat, &quod in illis praeclarum est, proprium sibi reddat per imitationem.