# Institutiones medicinae 583

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/583
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/583

Hinc veteres Palladem non sine opera operosi dei Vulcani (cuius etiam organa αὐτόματα in opus) ex cerebro Iovis armatam prodiisse fingunt; oculis torve unum in scopum collimantem: quod concertatione artes optime insculpantur ac retintantur. Non moveant graves quaestiones, antequam totam medicinae formam animo complexi fuerint: alioqui hippocentauros proferent, ac inaniter ut implumes ciconiae subsultantes, alas vibrabunt. legant & relegant primum medicinae auctores. Cedant libenter rationibus: non solum enim vincere, sed etiam vinci scire, pulchrum eis, in quibus victoria detrimentum adfert. Vinci non vis? pulcherrimum est inter disserendum à nulla vinci pertinacia Libri. aut iracundia. Domi libris opus est, non ut illos possideas, sed ut exercitatio & usus in illis sit. Sed quibus? Quemadmodum ζωγράφοι, cum imaginem ab imagine pinguni, identidem exemplaria spectantes, illorum characteres ad suum φιλοτέχνημα transferre student; sic, qui se studet omnibus doctrinae partibus excolere, conari debet, ut quasi ad simulachra eruditionis (hominum doctissimorum scripta dico) studium convertat, & quod in illis praeclarum est, proprium sibi reddat per imitationem.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
