# Institutiones medicinae 585

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/585
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/585

di dictator habitus semper. huius scripta tanquam oracula, & non humanae linguae verba, tota amplectitur antiquitas, tanquam ducem & auctorem omnium disciplinarum. qui, ut ait Celsus, vir fuit arte & facundia clarus: quique, ut scribit Macrobius, tam fallere quam falli nescit. In hoc, verborum pressa proprietas, sententiarum concisa subtilitas, sermonis veneranda antiquitas, artificii commendabilis dignitas: in cuius scriptis nihil superfluum, ociosum nihil; sed arguta brevitate rotunda omnia, & significantia. ita ut ubertas & amplitudo rerum, verborum numerum longe vincat. Haec genuina & propria sunt Hippocrati.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
