# Institutiones medicinae 587

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/587
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/587

huius cote stylum subigemus, & pluris Latinitatem eius, quam medicinam faciemus. Plinius etiam perlustrandus, qui Graeciam & Latium uno volumine conclusit. Accedat his Scribonius Largus. Q. Serenus, & Caelius Aurelianus. sed hic cum magno iudicio legendus: nam is scripta Sorani Ephesii Latina fecit, qui Methodicae secta addictus fuit. Marcellus Empiricus politae dictionis scriptor etiam inspiciatur, & inter hos Theodorus Priscianus, cuius scripta Quinti Horatiani titulo circumferuntur. Sripsit ad Timotheum fratrem Phaenomenan cuporistan librum unum, cum Logico eius, & Gynaciis. apparet eum methodicae sectae studiosum fuisse. Extant etiam eius scripta De acutis & Chronicis, & De occultis physicis remediis. His addo Constantinum Aphrum. Inter Arabas praecipui sunt Avicenna, Rhazes, Averrhoës, Avenzoar, Mesue, Serapio, & Alsaharavius. Qui delectantur fusa & polydaedala varietate remediorum, Avicennam amplectantur: cuncta enim huius aevi remedia ex eo manant. At Razes utilis illis, qui efficacem & contractam medicinam amant. hic centum annos medicinam fecit. hunc Vesalius paraphrasi eleganter decoravit.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
