Latin
CAPUT V
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 589
Unproofread scanNot analysed yet
Qui tamen compendiosam medicinam nimium amat, hunc legat cum iudicio: is enim, ut verum fatear, Graecam &Barbaram medicinam fere uno in volumine conclusit, &propriis locis philosophiam medicinae intulit: ut non sit necesse aliam physicam usibus medicis quaerere. cum ex latissimo naturae ambitu foecunde medicum campum rigarit. Hos Practici. sequuntur myriades pragmaticorum intermediorum, &nuper natorum: qui volumina per singula hominis membra digesta fabricarunt, mira remediorum varietate. Inter hos medios maxime excellit Arculanus, qui Razis nonum ad Almansorem, &Avicennae ad librum De febribus commentatus est. in hoc remedia certa &efficacia. Aliis placet Gradius, qui pro Nicolai breviario est. quidam consilia malunt (&non sine ratione) qualia Montagnana tunc edidit. Gattinaria nonnullis arridet, nam placida &usitata remedia suggerit. Nonnulli Varignanam consulunt, quod cuporista &usu comperta pharmaca adferat. Sunt qui Guainerium caeteris his praeferant. Quidam se addicunt Savonarolae, quo astantibus mulierculis satisfaciant.