# Institutiones medicinae 597

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/597
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/597

Ars medica, de sanitate tuenda, methodus medendi, de facultatibus alimentorum, de cibis boni & mali succi, de attenuante diaeta, de parva pila, de curatione per venae sectionem, & contra Erasistratum, de comitiali pueri affectu, Glauconi scripta, ad Thrasybulum. Quantum ad commentaria Galeni ad Hippocratem, Signis adnumerari poterunt Prognostica & Prorrhetica: Curationi vero, De victus ratione acutorum, de articulis, de fracturis. Reliqui eius Commentarii ad Hippocratem, veluti suorum scriptorum epitome sunt. Pragmatici caeteri, quos ante recensui, nonnunquam tangendi, ubi iam Hippocratis scriptis assuevisti, exacuendi palati gratia, cibi nimia bonitate languentis: sed id saltuatim & frustulatim. Ita nec totum perlegemus Paulum, Aëtium, nec Trallianum, aut Oribasium, vel Rasem, neque Mesuem, nec Haliabbatem, Avenzoarem, vel Alsaharavium. Et ita cum caeteris agemus: nam eadem cuncta apud Graecos foelicius invenias. Actuarius ferè totus legi poterit; & Avicenna, si restitutus esset; & Averrois scripta medica, modo id fiat cum iudicio. Sed dices, Arabes foelici plenaque manu remedia iucunda ac facilia fundunt.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
