Latin
CAPUT VI
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 599
Unproofread scanNot analysed yet
Hac facili, attamen efficaci, remediorum copia instructa, tanquam Macedonica phalange, audacter cum morbis concurrit. tum quae remedia nomina nondum dederunt usui, nec sacramento adhuc huic militiae sacra, excludit de cohorte; nisi praeclaris editis facinoribus gloria splendeant, suumque genus certis notis aperuerint. Non alenda copia iners: paueitati operosae praestat confidere. Sit tamen iustus exercitus, &bene notus tibi beneque instructus. Excute ergo lascivientem varietatem, tanquam inutilem &imbellem. copia, quantam usus capit, suffecerit. Contende tu potius ad artis penetralia, ubi arcana rerum cognitio, ut his paucis &sortibus paratisque, κατὰ καιρὸν loco &tempore utaris. Verum cum tam multiplici rerum varietati memoria par esse nequeat, arte eam iuvabimus; locosque communes fabricabimur; quibus, ut certis thecis, memoriae egregie digna inferamus: ut, cùm opus fuerit, tamquam ex divite penu, ilico promere has opes possitis. Age cum Lucretio, Floriferis ut apes in saltibus omnia libant, Omnia nos itidem decerpimus aurea dicta. Poterunt loci hac idea effingi: Accipiat paginae frons quaeque trium locorum titulos, iuxta positos. tergus vero folii, nudum sit ab inscriptione, quo nova charta semper addi possit.