# Institutiones medicinae 6

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, LIBERI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/6

Cum enim Graecia & Latium florerent. numquam Arabia ex studiis cognita fuit; quasi gloria Romanorum deterrita, nullis rebus gloria dignis operam navare auderet. His candem fractis, hanc gloriam literariam Arabes his etiam abripere conati sunt. Dum reges eorum Mahomed & Almansor in Marocho bibliothecas & gymnasia extruere coepissent, propositisque prae miis ad bonas artes suos inflammarent. Hinc felici quodam multorum annorum successu, praeclarissimi ibi viri effulsere. Inter hos Isaac ac Serapion omnium fere primi, & Averrhoës, Avicennas, Razes, Mesue. Anno centesimo supra millesimum Avicennas floruit.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
