Latin
I. HEVRNII
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 60
Unproofread scanNot analysed yet
Quare quum partes solidae solae ex semine ortumducant, his natura valida inerit, ac inde ad carnes natura manabit. Cuique parti similari suus calor nativus inest: ut in osse est alia temperamenti lex quam in nervo, ita &caloris nativi: hinc nec os nervum, nec nervus os gignere possunt: nam sua cuique parti proprietas insidet, &innatus calor; cuius beneficio vivut ac alimenta trahunt, &aluntur, &sentiunt, &moventur. Solidis partibus insertus est calor ille nativus, qui tamen ut vita fruatur, à spiritu fluente à principibus partibus ad energiam vocari debet. Partes vero principes sunt, Cerebrum, Cor, &Hepar, quae insigniter spiritu totaque natura ceteris praevalent, quaeque non tantum sibi student, sed aliis undique de sese promunt certis ductibus spiritus: ut qui potentia in partibus corporis vivebat calor, in suas functiones &vires excitetur: non aliter quam Sol, qui cuncta sua luce fovens, ad propriam functionem suscitat cuiusque calorem. Homo autem, qui