# Institutiones medicinae 60

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, I. HEVRNII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/60

Quare quum partes solidae solae ex semine ortumducant, his natura valida inerit, ac inde ad carnes natura manabit. Cuique parti similari suus calor nativus inest: ut in osse est alia temperamenti lex quam in nervo, ita & caloris nativi: hinc nec os nervum, nec nervus os gignere possunt: nam sua cuique parti proprietas insidet, & innatus calor; cuius beneficio vivut ac alimenta trahunt, & aluntur, & sentiunt, & moventur. Solidis partibus insertus est calor ille nativus, qui tamen ut vita fruatur, à spiritu fluente à principibus partibus ad energiam vocari debet. Partes vero principes sunt, Cerebrum, Cor, & Hepar, quae insigniter spiritu totaque natura ceteris praevalent, quaeque non tantum sibi student, sed aliis undique de sese promunt certis ductibus spiritus: ut qui potentia in partibus corporis vivebat calor, in suas functiones & vires excitetur: non aliter quam Sol, qui cuncta sua luce fovens, ad propriam functionem suscitat cuiusque calorem. Homo autem, qui

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
