# Institutiones medicinae 601

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/601
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/601

Sed priores etiam iam dicti loci indice egent. Sed cautio adsit ne nimium his locis sidatis, indeque memoria incultu perdatur, non enim satis est in scriptis rem habere, sed memoriae una inscribi debet. Hac serie inscriptiones vel tituli locorum poni poteLocorum runt. DEUS remediorum, curationis, & commu. sanationis auctor. Per quos homines usibus nium series, humanis medicina illata fuerit, de auctoribus medicis, & de medicinae origine. Clinice & iatraleiptice; & quando primum. Vitia medicinae & medicorum. Sectae medicae: dogmatica, methodica, empirica & Paracelsica; Sophistica & sophistae. Dignitas medicinae, laus eius, & praemia medicorum Quales medici esse debeant corpore & animo, ministri, finis medicinae, obiectum medicinae, eius partes, officium medici. De natura, qua ad medicinam attinet. discrimen physici & medici. De elementis. Quid elementum, & quo modo differat à principio: eius materia & forma. Quot elementa. ignis, aër, aqua, terra. formalis differentia elementorum. Mistione elementorum ut fiant corpora. formarum in mistione origo. Proprietates, & effectus elementorum. Qualitates ex elementis ortae. elementorum situs. Quid mixtio, & eius causae. in misto elementorum substantiae. An elementa in mixtis secundum suas formas, an secundum potentiam suam. Elementorum contemplatio quam utilitatem adferat medico. De temperamentis & iis quae à temperamentis fiunt. Quid sit Temperamentum. quid differat a calido innato. Temperamentorum origo.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
