Latin
CAPUT VI
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 608
Unproofread scanNot analysed yet
Semina amplissimum ad medicum campum habetis; vos in messem excolite. Qui velit, haec latius ex Institutionibus medicis &methodo medendi (nam inde profecta sunt) pandere poterit: aut (ut varia ingenia sunt) arctius contrahere. Sunt qui brevissimos velint locos, ad Praxin. Hi serie hac transigant: In primis ponant morborum definitiones, dein causas cuiusque morbi: signa unde noscatur quod sit talis morbus. Signa differentium causarum eius mali, hoc est, differentiae propriae causarum ue noscantur: differentia etiam communes. Indicationes curativae: prognosis: num liceat satisfacere Indicationibus. Praeservatio, curatio, chirurgia. Pharmacia, lenientia, praeparantia, purgantia universalia, &peculiaria: topica: diaeta: empirica.