# Institutiones medicinae 608

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/608
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/608

Semina amplissimum ad medicum campum habetis; vos in messem excolite. Qui velit, haec latius ex Institutionibus medicis & methodo medendi (nam inde profecta sunt) pandere poterit: aut (ut varia ingenia sunt) arctius contrahere. Sunt qui brevissimos velint locos, ad Praxin. Hi serie hac transigant: In primis ponant morborum definitiones, dein causas cuiusque morbi: signa unde noscatur quod sit talis morbus. Signa differentium causarum eius mali, hoc est, differentiae propriae causarum ue noscantur: differentia etiam communes. Indicationes curativae: prognosis: num liceat satisfacere Indicationibus. Praeservatio, curatio, chirurgia. Pharmacia, lenientia, praeparantia, purgantia universalia, & peculiaria: topica: diaeta: empirica.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
