# Institutiones medicinae 61

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, LYB. III. DE TEMPERAM. 6I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/61

LYB. III. DE TEMPERAM. 6I 8. Physioub Aristotele microcosmus dicitur, in principibus partibus calorem nativum energia spiritu perfusumgerit, cuius appulsu, caeterorum membrorum ingenitus calor emicat: tumque his spiritibus abunde perfusus & excitatus Natura. Natura dicitur, quae cuncta munia nostri corporis prosequitur. Recteque Natura à medicis definiri potest, calorem esse parti innatum influente spiritu à partibus principibus perfusum, à quo ad energiam vocetur. Miranda certe huius sunt caloris ita perfusi officia: quamvis calor quatenus est calor, homogenea congregat, & heterogenea segregat; quatenus tamen hic calor nativus divino hoc spiritu perfusus est, portionem cerebri, quae in semine erat, sursum collocavit, & cranium ex eodem semine natum cerebro circumduxit, caeterasque partes suo ordine & situ collocavit. Quare natura spiritus recte indaganda est, ut quid sit anima & eius facultas, recte intelligere possimus. Spiritus. Medici spiritus nomine aërem, auraeque quid? & ventum, tum & omnem tenuem abditamque eius vis. intelligunt substantiam. Nos autem de spirituagimus quatenus est animae corporis humani, vel animi proxumum instrumentum. Talem spiritum Stoici Philosophi animadverterunt toti mundo insertum esse, qui cuncta calesti quodam semine perfundit, utpote unde omnia vitae principia ducant. ipsumque à summo Deo fabricatum è substantia quadam tenui, aetherea, nec sensibus comperta. Plato hunc spiritum in Timaeo mundi animam appellat. Huic spiritui in universo florenti, nobis quid simile à natura inditum est, qui sua luce membra cuncta lustrans, in illis vitalem calorem excitat sopitum; adeo ut foetus producere, alere, & ad maturitatem perducere certam possit.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
