Latin
LYB. III. DE TEMPERAM. 6I
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 62
Unproofread scanNot analysed yet
Quod fido testimonio ex Solis calore conspicuum reddi potest; ut cuius benigno influxu in imis quoque terrae visceribus, metalla &gemmas vegetiores fieri cernimus, ac emicare eorum calorem ac naturam. Ita &nostrum afflat vitâ calorem spiritus, ex partibus principibus profectus, non aliter atque Sol plantas. Vnde &Sol à Platone boni filius dictus fuit: &Halylumen coeli, ac mundi gubernatorem vocat: quod, ut idem ait, ab eo moveatur, quodcunque à se ipso movetur, appulsu scilicet caloris illius ad cuiusque calorem innatum. Ita coelestia corpora movent quasque res, prout moveri aptae sunt: ut semen ranarum, cum Sole movetur, ranas profert; piscium, pisces: caro tacta calore solari, vermes profert. Nam ut est cuiusque calor insitus, &natura, ita à Sole ad actum provocata, effectus profert. quare Halyastronomus, vocat Solem planetam magnae potestatis, altiIta in tudinis, ac magnitudinis immensa. nobis spiritus partium principum, varias actioactiones profert, ut est calor insitus membro nativus quem illustrat ac excitat. cuique enim parti calor est peculiaris.