# Institutiones medicinae 66

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, LYB. III. DE TEMPERAM. 6I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/66
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/66

Prudenter id à natura commentum, quod quaeque partes alimento & vita egeant, non motu & sensu. Promanant ergo hi spiritus influentes à partibus, quae principatum in corpore nostro obtinent, nempe cerebro, corde, & hepate; suntque virium animae vehicula. Sed quidnam est facultas? compertum enim iam nobis est, spiritum hunc vaporosum corpus esse, tenue, elaboratum; quasique aura suavis, quae cognata nobis spirat: quae cuncta lustrans, vivificans, sensum motumque excitat. Sed quidnam est facultas? Galenus dicit Facultatem, causam effectiicem esse omnium actionum, sitam in proprio cuiusque rei temperamento: nam asserit, ex calido, frigido, humido, & sicco eius constare substantiam. Vnde nonnulli pertinacissime defendunt, facultatem nihil aliud esse quam ipsam temperiem. sed praeter multa absurda sibique pugnantia quae illi loquuntur, fateri quoque coguntur aliquam facultatem esse aequalem; aliquam inaequalem, calidam, frigidam, humidam, siccam. Alii, quum animadverterent, Galenum non satis exprimere substantiam facultatùm, nec declarare, substantiale an accidens sit, dixere, facultatem esse vim atque potentiam vernaculam, maxumeque propriam animae, quam anima suo veluti de sinu profert ad munerum functiones.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
