Latin
LYB. III. DE TEMPERAM. 6I
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 68
Unproofread scanNot analysed yet
Sed si quis altius philosophari volet, non sine magna ratione, animae formam unam statuere possit quaeque dividi in varias partes &formas nequeat; unicam suapte natura possidens facultatem, quae varia munera exerceat: quod instrumenta quibus utitur sunt diversa temperie &structura. ut idem Sol eadem praeditus facultate, ceram liquat &lutum indurat, nec propterea diversas obtinet naturas: sic eadem anima, in cerebro auctor est sensus ac motus: in corde pulsus: in hepace sanguinis. Nam licet diversa hac sint opera, nec ab omnibus partibus exerceri queant; id sit, quia quaeque partes habent suum calorem nativum (quem Galenus, secundi ad Glauconem secundo, dicit esse substantiam facultatum, vel earum proximum instrumentum) ad sua munera aptum, temperiem propriam &structuram.