# Institutiones medicinae 68

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, LYB. III. DE TEMPERAM. 6I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/68

Sed si quis altius philosophari volet, non sine magna ratione, animae formam unam statuere possit quaeque dividi in varias partes & formas nequeat; unicam suapte natura possidens facultatem, quae varia munera exerceat: quod instrumenta quibus utitur sunt diversa temperie & structura. ut idem Sol eadem praeditus facultate, ceram liquat & lutum indurat, nec propterea diversas obtinet naturas: sic eadem anima, in cerebro auctor est sensus ac motus: in corde pulsus: in hepace sanguinis. Nam licet diversa hac sint opera, nec ab omnibus partibus exerceri queant; id sit, quia quaeque partes habent suum calorem nativum (quem Galenus, secundi ad Glauconem secundo, dicit esse substantiam facultatum, vel earum proximum instrumentum) ad sua munera aptum, temperiem propriam & structuram.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
