# Institutiones medicinae 69

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, LYB. III. DE TEMPERAM. 6I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/69

Vnde Aristoteles, senis, dicebat, oculus, aequeacute ac iuvenis cerneret (est enim eadem & quidem ubique anima, eadem in membris praestitura officia) si sinted by G si singula apta forent ad ea instrumenta Aristoteles cum pentagono comparat animam: ut enim in simplici figura pentagoni, trigonus & tetragonus insunt potestate; ita quidem una est substantia quae multis viribus sese fundit ac ostentat. Sed quia durum quibusdam videri posset, facultatem in vita braeditis vocare animam vel formam, eamque unicam statuere, cum classici auctores eam in varias species diviserint; qua ratione id faciamus, exponendum. Illud inprimis praefati, nos hic nomen facultatis non sumere pro relatione efficientis ad suum opus, seu pro potentia; sed pro reipsa, ipsaque caussa functionum, ut vocat Galenus, ubi ait, est tertia anima sive facultas, & alias vocat tres animae partes vel facultates. Ratio ergo est cur anima non sit secanda in tria genera, quia est forma corporis: cuique autem corpori una est forma, quae praebet, ut loquitur Aristoteles, τὸ τι εῖναι, hoc est ut aliquid sit, hoc quod est. unde fieri nequit ut plures sint formae neque animae unius corporis, non modo pugnantes, sed ne aliqua quidem ratione diversae genere. Nec convincit Galeni argumentum, quo distinctas natura & loco esse conatur probare, quod diversa opera edant: etenim diversitas operum non tantum varietati causae efficientis, sed & diversitati mareriae & instrumenti adscribenda: quae ipsa instrumenta varia structura & temperie praedita sunt, aptaque hinc, ut diversa exerceant munia. Oportebat itaque Galenum probare, diversa animae officia non pendere à materia aut instrumento, ac tum demum animae diversitati adscribere potuisset. Nihilominus facultatum divisionem ad medicos usus aptatam, recteque exprimentem animae varias aptitudines, recipimus.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
