# Institutiones medicinae 7-2

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/7-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/7-2

Hac ratione omnes compositae intemperaturae examinanFrigidi dae veniunt. Cerebri autem sicci & frigidi & sicci cerebrihae notae erunt. sensus in iuventute accurati, qui postea marcescunt: accurati autem sunt propter calorem nativum qui tunc emicat: eadem ratione qua fugatur Epilepsia aetatis mutatione, ut scribit Hippocrates. quae circa caput celerius senescunt. unde Cato Censorius apud Plinium dicebat, invenilem senectam maturae mortis indicium esse. frigidum sentitur caput, & decolor apparet. oculorum venae delitescunt. excrementa inconstanter vacuantur; modo enim levissima habent capita; modo minima de causa fatigantur catarrhis. capilli in lucem editis vix enascuntur, ruffi. progressu aetatis si siccitas frigiditatem vicerit, calvescunt; si frigiditas, canescunt. laeduntur ab incursu rerum frigidarum. Frigidum & humidum cerebrum his Frigili & humidi notis exploratur. sensus sunt obtusi, & tarcerebri di. somnus altus. capillorum canities, non calvitium, catarrhis obnoxium est. CADe Pulmonum temperie, Oculorum, Cordis, lecoris, Genitalium, Ventriculi, & habitus corporis. JULMONIS temperies ita animadvertitur. siccus si sit, excrementis vacat. vocem claram efficit. si humidus fuerit. vocem edit raucam & obscuram: & qui humidos habent pulmones, quum vehementius loquuntur, aut acutius, impeditur expectoratio. Iam ad Cor veniendum esset, ni caelestis illa oculorum vis hic nos sisteret; quare horum temperiem dicamus.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
