# Institutiones medicinae 7

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, LIBERI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/7

Et paulo post studia apud Gallos parum reviviscere coepere, tempore Gratiani, & P. Lombardi. Ita paulatim ad nos pervenere, Occidentalium Imperatorum opera, qui harum regionum Academias erexerunt. Vt ad rationales itaque redeam, hi & experientiam amplectuntur, & rationem ei jungunt. Propterea venabantur cognitionem corporis humani, & id secabant, elementorum, causarumque quibus mutari corpus possit, necessariam indagationem iudicabant. Hanc nos amplectimur, ex ratione & experientia conflatam. Non enim solam nudamque volumus experientiam; illa enim si rationi non fuerit consociata, periculi plena est, quod multa putantur fieri lege naturae in corpore humano, quae sunt symptomatica, hoc est, vi morbi expressa. Accidit & illud, quod nullus morbus sit idem omnibus, nec ullum est remedij genus quod habet eandem vim in singulis. Nec soli rationi & judicio standum: nam hoc difficile est distinctione corporum, causarum, signorum medelarum: ad cognoscendum, praesagiendum, & curandum, & quod simi litudines saepe bonis medicis imponant. Multa sanè solitaria ratio suadet, quae tandem usu coarguit. Quare recte Salustius, Vtrumque per se indigens, alterum alterius auxilio eget. CADe Medicinae Definitione & Divisione. EDICINA EST ARS, COR

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
