# Institutiones medicinae 70

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/70

CAPUT II. De tribus Facultatibus corpus nostrum gubernantibus. & primo de Naturali & eius divisione, De pocreatrice, nutrice, formatrice. T quia tria opera maxume diversa in A humano corpore excellunt, sit ut tres facultates diversae distingui possine. Actionum enim genus triplex est. aliud nobis commune cum plantis, seminibus, animantibus, ac omnibus viventibus, generatio scilicet & nutritio. aliud perfectioribus tantum animantibus commune est; sensus scilicet & motus. aliud medium videtur inter haec duo; videlicet vitam spargere per totum corpus. Ex his Galenus colligit, aliam facultatem esse animalem, aliam vitalem, aliam naturalem. Sanguinis purior magisque aërea & vaporosa pars quae ex sanguine exhalat, dum in hepate coquitur à spiritu hepati ingenito, eoque perfunditur, fit spiritus, quem Galenus cum Stoicis naturalem vocat; Plato concupiscibilem, ob cupiditatum quas parit multitudinem: ab Aristotele vegetativa dicitur. Dicuntur autem Naturales, quod instrumenta sint animae, cum nutriendi officia corpori praebeant, ideoque crassiore & humidiore natura constant. nutritio enim concoctione perficitur, ad modum elixationis, à calore nempe uvido multoque.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
