# Institutiones medicinae 71

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/71
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/71

Hic autem calor commodius non potuit collocari quam in instrumento aliquo crasso. Vnde in hepate colligimus spiritus esse crassos & humidos. Vitalis Huius spiritus quantum in corde per venam piritus. cavam invehitur, ibi elaboratur, tenuiorque redditur, ac in aëris naturam abit: hinc serpit ad sinistrum cordis sinum, ibique sit spiritus vitalis, fervens & acer, qui toto, per arterias, funditur corpore, vivificoque nectare cunctas rigat partes. Est vitalis hic menti minus idoneus, nisi à cerebri insita vi dometur stabiliorque reddatur. Anima enim quae quieAnimalis spiritur. to, minimeque praecoci utitur spiritu, prudens fit; unde & senes iunioribus prudentiores sunt. experientia idem convincit in phreneticis; spiritibus enim calore aestuantibus, nec sentiunt nec intelligunt. Vt autem ferventior hic spiritus minus idoneus ad cerebri officia, ita quoque idem spiritus crassior & humidior; ut in lethargicis & comatosis videmus. portio itaque vitalis spiritus, quae per carotidas arterias (quae per cervicem ascendunt) in cerebri basin rapitur, contextuque illo admirabili, qui & retiformis dicitur, mitigata, mox in cerebri ventriculos rapitur: ibi cerebrum vi sua insita hunc spiritum moderatur, qui alioqui, ut dicit Alexander Aphrodisaeus, est velut equus indomitus.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
