# Institutiones medicinae 77

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/77
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/77

SenSensus sus vero & motus propria animalium sunt: motus. 1. Nat. quare dicit Galenus, Stoici haec animae, at fac. 1. nutritionem & accretionem naturae opera vocabant. ita, inquit Galenus, animal à s. Epid. natura simul & anima gubernari dicimus: stirpes à sola natura. Est autem alQuid nutrix. trix facultas, vel nutrix, ut scribit GaleNat. nus, quae alimentum in corporis subfac. 6. stantiam convertit, eique assimilat, ut resarciat quod exhaustum est. etenim ut 1. Sanit. idem ille docet, quum dissolvatur perpetuo tuendae. effluxu corporis nostri substantia, comesse necesse est, ut quod exhaustum est, restauretur: quod fit dum id quod alimenti loco assumitur, illi simile factum fuerit quod effluxit. quod fit, cum is succus qui nutriturus est, à vasis excedit, perque totam partem spargitur, eique assimilatur: id cum sit, corpus nutriri dicitur. Si quidem par quantitas apponatur ei quod effluxit, priorem habitum conservabit: si uberior, saginat: si parcior, extenuat.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
