# Institutiones medicinae 78

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/78
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/78

CAPUT III. De Nutritioni famulantibus, Attractrice, Retentrice, Coctrice, Excretrice, Agglutinatrice &c. ERFI CITUR autem nutritio, auxiliaribus & ministris facultatibus, Attractrice, Retentrice, Concoctrice, Expultrice. Cuique parti sua vis est attrahendi. hac enim fuit faecundata à spiritibus hepatis, qua quod illi est familiare, ex sanguine prolectat; quod noxium & infensum, à se ablegat potentia expultricis. Attrahit autem pars eo fine, ut sibi jungat quid, & suaviter eo fruatur: quod dum sit, retinet: dumque diutius continet, id coquit, ac in naturam propriam transfert. Quatuor hae facultates nutritioni necessariae. Vis trahendi in oesophago elucet, coquendi in ventriculo, & hepate: in intestinis expulsio, coctrix infirma; reliquae absunt. Recte dixit Hippocrates, omnium una est influxio & conspiratio: quare aliud ex alio trahit membrum. attrahit quidem id quod est valentius: valentius vero aliud est alio tempore: ut quum ventriculus alimento turgescit; quumque hepar vehementer appetit; id valentius trahit. at iecore saturato, ventre inedia languescente, commigrat in eum valentior trahendi vis. Aliae autem partes puro alimento, aliae, De nat. crasso & turbido; aliae tenui & halituoso ?ac. 24. nutriuntur: quare & talem quoque attrahunt. lien quod in tecore crassioris est allicit, eoque fruitur.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
