# Institutiones medicinae 8

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, PORIS HUMANI VITIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/8

PORIS HUMANI VITIA PER ADIECTIONEM ET ABSTRACTIONEM EMENDANDI. Quasi προστεφαίρεσιν esse dicas. ARTEM esse dicimus, quia multa ex artis natura mutuatur; alioqui mixtam esse facultatem dicere possumus ex scientia & arte. Pura enim scientia esse non potest, quoniam non omnia demonstrat sua, sed plurima levibus signaturis adsequitur, & signis τεκμηρίοις. Praeterea circa aterna non versatur, sed quae condita sunt & interitura. Praeterea quod principium suum non habeat in reipsa, nempe natura; sed aliquod eius principium in artisice est. Nec pura ars esse potest, quod principium eius solum non consistat in artifice, sed partim quoque in natura. Praeterea quod non sit purus habitus cum ratione aliquid faciendi, sed multa quoque contemplatione adsequitur. Artem tamen esse dicimus, quod principium eius aliquod in artifice consistat, quodque finem artis habeat, nempe opus. Sed cum artes aliae sint factivae; alia activae: inter factivas cum Galeno medicinam numeramus: ut quae opus post actionem, hoc est sanitatem relinquat. Factivae artes vel novum opus conficiunt, vel factum resarciunt: quod nempe jam labefactatum fuerit, medicina resarcire docet.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
