# Institutiones medicinae 83

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/83
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/83

antefinis est ventris impletio, sic quoque parti penultirio. cula apponendi finem facit cum convenienti humore est impleta. Is humor sic appositus, ab aliis partibus eripi nequit: sed qui in venarum sinubus est nec adhuc adglutinatus, hanc vicissitudinem subire potest. Quadam partes numerosam desiderant alterationem, ut os: est enim qualis carnibus sanguis, talis ossibus medulla. Carnes autem & viscera exigua alteratione nutriuntur. Attractum alimentum primo parti Assimilaadponitur, dein agglutinatur, mora crasπρασsius redditur, tandem assimilatur. Sed assiφύσις. milari & in eandem formam duci nequit, 1. Nat. nisi societatem aliquam & cognationem habeat in qualitatibus cum parte nutrienda. Hinc nec quodque animal quolibet cibo nutriri potest, nec quibus nutriri potest, iis protinus. Ideo multis instrumentis opus fuit, ut quodque ad partis nutriendae qualitatem propriam traduci posset. Vt enim ex sanguine os fiat, necesse est varia alteratione ut dealbetur & indurescat. propterea & excrementorum vehicula desideravit natura, ne excrementa salubribus succis officerent; propterea receptaculis opus fuit excrementorum dum luxuriaverint. Alia itaque instrumenta praeparant alimenta, alia separant excrementa, alia deferunt.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
