Latin
CAPUT III
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 84
Unproofread scanNot analysed yet
Quo modo appositio differat ab agglutinatione, pulchre docet Galenus De naturalibus facultatibus, libri primi capite undecimo, in hydrope. &qua ratione inter se distent agglutinatio &assimilatio, eodem loco eleganter docet Galenus in alpho morbo. &quanta sit qualisque ventriculi actio, demonstrat Galenus, libri tertii naturalium facultatum septimo. Haec trium facultatum naturalium munera, tribus fibrarum generibus absolvuntur. Sunt fibrae aliae rectae, in longitudinem porrecta: aliae transversae, quae ad rectos angulos in rectas incidunt: aliae obliquae, quae ad impares angulos incidunt in rectas fibras. Facultas attractrix, rectis utitur fibris: expultrix transversis. retentrix obliquis fruitur fibris. Galenus tertij De naturalibus facultatibus capite unde"cimo, Quod, inquit, ex unica tunica constat "instrumentum, ut vesica, folliculus fellis, „uterus &vena, omnia fibrarum genera "obtinet. At quae ex duabus tunicis com"posita sunt, in his, obliquis fibris miscentur recta, tantumque in una tunicarum eaque interna, deprehenduntur, ut in arteriis, &alvo; nam transversae tantum in unica tunica sunt eaque externa. Sola intestina omnium instrumentorum, inquit Galenus, ex duabus tunicis, atque harum utraque ex transversis fibris conflata sunt. Auctrix.