Latin
CAPUT III
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 84-2
Unproofread scanNot analysed yet
Et ex adverso: tantum perire videtur calidi nativi, quantum ascititij sibi acquirit calidi. Verum in praecedente aestate plurimo ascititio calido occupatum fuit: Itaque tunc minus erat quam sequenti hyeme. Alioqui qui iam febricitat plus habebit calidi nativi, quam postea cum iam febri defunctus erit. Natura calidi nativi recte explorata esse debet, quo difficultas cedat. Calidum quid vocemus nativum, modo diximus. illud autem est duplex, fluens &fixum: fluens in corde stabulatur, totique corpori per arterias affluit: fixum est in solidis cunctis partibus. Fluens itaque ille calor poterit augeri hyeme, quod voluit Hippocrates. sed fixus ille in partibus calor primigenius humido spermatico constans, à fatali suo calore perpetuo conficitur. Hac itaque ratione, aestate superiore calidum erat uberius, quam sequente hyeme: nimirum fixum calidum; non autem fluens, quod à corde manat. Scribit hoc Galenus, duplex esse calidum nativum, alterum nimirum in corde, &fixum, quod nequit eadem bonitate augeri.