# Institutiones medicinae 84

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/84
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/84

Quo modo appositio differat ab agglutinatione, pulchre docet Galenus De naturalibus facultatibus, libri primi capite undecimo, in hydrope. & qua ratione inter se distent agglutinatio & assimilatio, eodem loco eleganter docet Galenus in alpho morbo. & quanta sit qualisque ventriculi actio, demonstrat Galenus, libri tertii naturalium facultatum septimo. Haec trium facultatum naturalium munera, tribus fibrarum generibus absolvuntur. Sunt fibrae aliae rectae, in longitudinem porrecta: aliae transversae, quae ad rectos angulos in rectas incidunt: aliae obliquae, quae ad impares angulos incidunt in rectas fibras. Facultas attractrix, rectis utitur fibris: expultrix transversis. retentrix obliquis fruitur fibris. Galenus tertij De naturalibus facultatibus capite unde"cimo, Quod, inquit, ex unica tunica constat "instrumentum, ut vesica, folliculus fellis, „uterus & vena, omnia fibrarum genera "obtinet. At quae ex duabus tunicis com"posita sunt, in his, obliquis fibris miscentur recta, tantumque in una tunicarum eaque interna, deprehenduntur, ut in arteriis, & alvo; nam transversae tantum in unica tunica sunt eaque externa. Sola intestina omnium instrumentorum, inquit Galenus, ex duabus tunicis, atque harum utraque ex transversis fibris conflata sunt. Auctrix.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
