# Institutiones medicinae 85

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/85
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/85

Auctricis facultatis ministra est nutrix 1. Nat. & alteratrix: huic proprium est, in om fac. 7. nem partem proferre quae iam genita nataque sunt, manente eadem forma. quod solius naturae munus est: nec est in rerum natura quicquam quod servata eadem continuatione extendi possit à nobis in tres dimensiones ulla arte. Sed antequam abeam, restibilis definiatur quaestio gravissima, De innati calidi per anni tempora mutatione: quae etiam omnium doctissimum Fernelium exercuit libri quarti nono. Vita certe nostra nihil aliud est quam mori. tam diu enim vivimus, dum flamma nativi calidi suam * eclampsin sortitur in humido primigeid est, emicationio: quod dum sit, splendet nobis vita nem. unaque quod dum sit, absumitur humidum primigenium, quo absumpto extinguitur vitalis lux. Nutricatu quidem cortidie resarcitur id, non tamen eadem integritate: argumento est nostra mortalitas. Sed, si ita atteritur perpetuo calidum nativum (hoc est humidum primigenium, spermaticum, perfusum calore & spiritu! videbitur illud non posse abundantius esse hyeme quam aestate superiore. huic sententiae reclamat Hippocrates.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
