Latin
CAPUT
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 87
Unproofread scanNot analysed yet
in pestilenti febre contra, pulsus est imbecillis, vitalis vis laborat, nec extabescit ager Praeterea Aristoteles asserit, facultatem in ea parte esse, unde eius nascitur instrumentum; putavitque venas à corde germinare. dicimus nos, hepar non esse efficiens venarum principium; nam est eadem vis efficiens omnium partium: nempe procreatrix foetus. neque est principium materiale generationis venarum, quia hepatis materia est sanguinea, venarum vero semen. Sed potest tamen hepar dici principtum cipium venarum propter finem; quia venae sunt propter hepar. Vel hepar est principium venarum originis &implantationis.