Latin
PORIS HUMANI VITIA
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 9
Unproofread scanNot analysed yet
Et quamvis in conservatrice medicinae parte nihil agere videatur, id fit ob vitij exiguitatem, quod tamen actionum integritati nondum officit, nam substantiae unde constat forte particula exhausta est. Subiectum medicinae est humanum corSubiectum. pus. Finis sanitas. Partes medicinae ducimus partim à materia: partim ab operandi modo, fineque diverDivisio. so. A materia principia artis ducimus, quae docent φυσιολογεκὴν, παθολογικὴ, σημειωτικὴν. A fine diverso ducuntur hae partes: ὑγιεινὴ, quae corpus docet conservare similibus alimentis. θιραπουτικὴ, quae corpus docet mutare diversis remediis: σαφυλακτικὴ, quae partim mutare, partim conservare corpus humanum docet, &dividitur λ γηροκομικὴν &ἀναλυπτικὴν: hae partes ex morbo languentes reficere, vel senum corpora fovere docent. His adde eaiim partem quae de remediorum &alimentorum facultatibus tractat.