Latin
CAPUT V
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 93
Unproofread scanNot analysed yet
In phrenitide medici capiti adhibent remedia, non cordi, quod facultas laesa ab hoc morbo in cerebro consistat. sic &in apoplexia. Quod si haec vis in corde habitaret, cordi apte remedia admoverentur. Dicitur vis animalis, quod animalibus tantum sit propria. Est ergo animalis facultas, quae ex cerebro per nervos, ceu rivulos quosdam, sensum (visionem, auditum, gustum, olfactum, tactum) &motum in universum corpus transmittit: rerum demum conceptiones, intellectiones, &memoriam impartit, datque motum à consilio manantem, adminiculo nervorum. Haec, animalia ad ea capessenda quae conducunt movet atque impellit: haec gressum &musculorum motum perficit; ac omnem voluntarium motum. Haec facultas animalis vim suam exercet in iis nervis, qui cavitatem non habent, irradiatione quadam, perinde ac radii solis aërem aquamve transeunt, ut testatur Galenus primi De symptomatum causis quinto. Dum enim patulos poros gerunt nervi, non solum irradiatione, sed &corporeae substantiae traductione à cerebro illabitur his facultas; ut in opticis nervis. Haec denique facultas principatum in animali gerens, cogitationem, intellectionem, exactumque rerum judicium complet, ac perceptarum rerum memor est. His hominem Deus donavit, ut summo merito homo inter animantia caetera, divinum animal, multiplex, plenum consilii &rationis à Platone &Ciceronesit nuncupatus. Facultatem animalem dividimus in entientem &moventem. sentientem, in internam, &externam: rationisque participem; &rationis expertem. Internam in cognoscendi, &appetendi facultatem. cognoscendi iterum dividimus in imaginationem cogitationem, &memoriam. Externus autem sensus fungitur suo munere vel contrectando, ut gustus &tactus: vel corporis interventu sentiunt, ut auditus, visus, olfactus. Est ergo sentiens facultas, quae rerum omnium extra nos positarum varietates &discrimina dijudicat &discernit, in cerebro residens.