Latin
CAPUT V
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 95
Unproofread scanNot analysed yet
ibi novo fulgens decore, ad omnia munera sentientis facultatis apte instrustus, officia sentientis animae per sensus exequitur externos; ut visum, auditum. Plato in dialogo Denatura, dicit: Quinque quum sint externi sensus, duo sunt crassissimi, tactus terreus, &gustus aqueus: duo tenuissimi &purissimi, tributi elementis purissimis, visus igneus, &auditus aëreus: inde fit ut illis maxime delectetur corpus, his mens. odoratus medius est naturâ inter utrosque; qui nullo elemento tribuitur, sed substantiae cuidam mediae inter elementa: scilicet halitui. Fit autem halitus cum aut aër in aquam, aut aqua in aërem transit. Haec Platonis sententia hac ratione stabilitur: Tales sunt sensus, quales sunt res ipsis subiectae: nam analogiâ illis respondere debent. Formatur auditus, cum auris ab ictu aëris sonat: hoc est, cum auri ab ictu invehitur aër sonans: qui blande ferit &concutit ingenitum auri aërem, ut ea motione totus strepat &personet. ille aër ingenitus in imo auris anfractu sedens, membranae crassioris meningis involvitur, in quam membranam auditorius nervus fusus explicatur, qui exceptum sonum ad communem sensum defert qui in cerebro est.