# Institutiones medicinae 95

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/95
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/95

ibi novo fulgens decore, ad omnia munera sentientis facultatis apte instrustus, officia sentientis animae per sensus exequitur externos; ut visum, auditum. Plato in dialogo Denatura, dicit: Quinque quum sint externi sensus, duo sunt crassissimi, tactus terreus, & gustus aqueus: duo tenuissimi & purissimi, tributi elementis purissimis, visus igneus, & auditus aëreus: inde fit ut illis maxime delectetur corpus, his mens. odoratus medius est naturâ inter utrosque; qui nullo elemento tribuitur, sed substantiae cuidam mediae inter elementa: scilicet halitui. Fit autem halitus cum aut aër in aquam, aut aqua in aërem transit. Haec Platonis sententia hac ratione stabilitur: Tales sunt sensus, quales sunt res ipsis subiectae: nam analogiâ illis respondere debent. Formatur auditus, cum auris ab ictu aëris sonat: hoc est, cum auri ab ictu invehitur aër sonans: qui blande ferit & concutit ingenitum auri aërem, ut ea motione totus strepat & personet. ille aër ingenitus in imo auris anfractu sedens, membranae crassioris meningis involvitur, in quam membranam auditorius nervus fusus explicatur, qui exceptum sonum ad communem sensum defert qui in cerebro est.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
