# Institutiones medicinae 96

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/96
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/96

Odor fit, cum per aërem aut aquam fusa qualitas per nares ad cerebrum evehitur. Visio formatur, cum illustratum medium, ut aërem, rei color afficit: qui aër imaginem oculo imponit, & per opticos nervos in cerebrum ad communem sensum fertur. Pulchre Plato in Timaeo, definia colorem flammam à singulis corporibus emanantem, habentem aptitudinem ut à visu commode sentiatur. Hac definitione indicat Plato, colorem esse natura fulgidum: fulgor autem est ignitorum corporum. Celeberrima quaestio in hac arena versatur: ob dogmatum varietatem, & auctorum gravitatem, Num visio fiat foras è conspectu erumpente lumine, quod cum externo iunctum coëat. Talis fuit Platonis sententia in Phaedro, ubi hanc luminum coitionem vocat συναφίαν, hoc est iuncturam, coitionem. Eleganter hac de re Galenus septimo de Dogmatibus Hippocratis & Platonis, & primo De symptomatum causis, & Macrobius septimi Saturnalium decimoquarto: Gellius vero, quinti libri decimo sexto, & Valesius libri secundi vigesimo sexto: & Fernelius, sexti decimo. Hos locos consulant qui quaestiunculis delectantur.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
