# Institutiones medicinae 97

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/97
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/97

nos, in Institutione hac, instituti nostri memores, haec accidimus. diverticula hic vito; ne filum nostri instituti confundatur, & tenebrae ne finem medicinae, ad quem hac confero, involvant à lectoris oculis. Nam hoc solum hic mihi studium est, ut hoc brevi scripto discat lector, quo spectent cuncta quae in medica arte traduntur, utque illa uno quasi intuitu conspiciat, totamque oeconomiam medicam complectatur. Gustatus oritur quum liquidi quid sponGustatus. gioso linguae corpori admovetur, mox eius imago ad communem sensum ut spiritus animalis fertur. Quare sicca, quae fundi nequeunt, sensus saporis non percipit: ut illis quibus causo implicitis lingua torretur arida. Tactus fit, cum tactilis qualitas cutim Tactus. ferit.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
