Latin
CAPUT VI
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 98
Unproofread scanNot analysed yet
Phantasia. Miracula num imaginatione edantur, &fascinum. gitatione, intellectu, memoria. Sensus, dicit Galenus, magis consistit in patiendo quam in agendo: quare dicimus omni sensui esse commune, ut perpetiendo sentiat. Etenim quodque sensus instrumentum mutari debet &affici à qualitatibus corporis. ut si paries à me videbitur, oportet ut oculus, eius imaginem excipiat; quare tunc patitur uliquid &immutatur oculus. Verum haec alteratio non est sensus, sed alterationis dignotio &perceptio id est, cognitio &apprehensio. quum scilicet facultas quae in nervis est, affectiones quae instrumentis sensuum contigerunt, in cerebro sedenti primario sensui renunciant.