# Institutiones medicinae 98

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/98
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/98

Phantasia. Miracula num imaginatione edantur, & fascinum. gitatione, intellectu, memoria. Sensus, dicit Galenus, magis consistit in patiendo quam in agendo: quare dicimus omni sensui esse commune, ut perpetiendo sentiat. Etenim quodque sensus instrumentum mutari debet & affici à qualitatibus corporis. ut si paries à me videbitur, oportet ut oculus, eius imaginem excipiat; quare tunc patitur uliquid & immutatur oculus. Verum haec alteratio non est sensus, sed alterationis dignotio & perceptio id est, cognitio & apprehensio. quum scilicet facultas quae in nervis est, affectiones quae instrumentis sensuum contigerunt, in cerebro sedenti primario sensui renunciant.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
