# Institutiones medicinae ii

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, ii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/ii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/ii

ULTRAIECTINI ORATIO, De Medicinae origine, AEsculapidum ac Hippocratis stirpe & scriptis. ECTE dixit Pythagoras, duo omnium pulcherrima divinisque operibus consimilia nobis à S. Deo fuisse concessa, veritatem eloqui, & mortalibus facere benigne. Divini quid est, omnibus prodesse: certe boni viri est, prodesse velle: prudentis, hoc ipsum certa ratione & via instituere: fortis, in labore perseverare. Hoc iuvandi conatu ductum genus humanum, quamplurima stupenda, quae etiam hominem ipsum sua molesuperant, usibus humanis attulit: ut recte dixisse Sophocles in Antigone videatur, Nihil aeque stupendum ac hominem Natura parens produxit unquam. Hoc est illud iuvandi studium, quod nullam mundi partem, quae coeli circumflexu tegitur, intentatam reliquit: quod homines docuit procellosum mare, dum atra etiam sub Arcturo hyems saevit, superare, ac ex imo mari merces & nutricatum humanae commoditati inferre. Hoc, inquam, hoc ipsum studium, Tellurem, quam incorruptam Deam veteres vocabant, aratris scindere docuit, ac equis versare, quos etiam magnis primum laboribus subiugavit. Sed pedetentim ad elegantiora ornamenta se convertit hoc societatis humanae studium: hinc sapientiae & legum laudes, ut argute dirimi possint eae querelae, quae alioquin diris violarent hominum commercia iniuriis. Sed ante omnia cum homine una exsplenduit Medicina, gravium morborum levamen. Vt autem corporis firma constitutione nullae opes, nullae fortunae ampliores, sic labente illa nihil taediosius, calamitosius nihil. Quare viri illi, qui usibus humanis illam artem intulere, Medicinam dico, sine qua etiam externarum fortunarum usus incundus ac dulcis haberi nequit, grata memoria celebrari ab omnibus bonis ingeniis merentur: nam, ut dicit Euripides, Virtus etiam mortuis splendida lucere debet. Dicam itaque iam ego de reverendo illo sene, qui certa oracula olim Medicae scholae intulit, & quidquid artis Medicae ad nos devenit, excoluit: de Hippocrate, inquam, Coo, Asclepiadaeae gentis sacrae coryphaeo, dicam.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
