Latin
iv
Johan van Heurne, Institutiones medicinae iv
Unproofread scanNot analysed yet
Ante Empiricam conditam sectam, Graeci eos, qui hac arte excellebant, Deorum filios vocabant: qui profecto herbariam potius quandam experientiam habuisse videntur, quam artem medendi. Eiusmodi apud Graecos Chiron Centaurus, &ab eo eruditi Heroes, noverant. Nam principibus viris tantum Medicinam olim exercere licebat, eamque suis posteris per manus tradebant, ut scribit Aelianus De Hist. Animal. lab. 2. cap. 18. Ita apud Pindarum Pyth. 3. Iasun dicit Chironem sibi nomen lasonis imposuisse: ideo indubie quod inter condiscipulos doctrina &experientia medita excelleret. Sic multa de Aristro, Polyido, &Melampode cribuntur, qui, quod Proetidas, Thraciae mulieres, elleboro ab insania vindicasset, Melampodium dictum Ellebori melicamen fuit. Empiricae autem sectae initium dedit Aeron Agrigentinus, Empedoclis Physici (qui circa Hippocratis tempora floruit) autoritate commendatus, ut refert Plin. lib. 2v. cap. 1. Hic Acron aetate Hippocratem superavit, &celebritatem nde nactus est (teste Plutarcho in lib. De Iside &Osyr. &etio, ac Paulo Aegineta) quod saeviente atroci in Sicilia peste ignes passim accendi iusserit, unde pestis evanuit. Hinc mutuasse remedium Hippoeratem, verisimile est, cum n magna illa Atheniensium peste (quae primum à Thucylide, deinde à Lucretio Latinis versibus est enarrata) odorata ligna &corollas ubique accendi iussit. Quod similiter refert Galenus in libro De Antidotis. Post Acronem Empirica secta illustribus viris fulsit, quales fuere Crito, Philistion, Philinus, Menodotus, atque Serapion, qui 6ύπoριστuι scripsit. Hanc sectam Tereticen &Mnemoneuticen, id est, observatricem memoremque Graeci vocare solebant. Empirica secta iam facta, cum homines rerum experientias causis firmare optarent, viderentque ignotis causis effectuum etiam observationem minime firmam esse, ad earum contemplationem inclinare coeperunt, atque ita sensim rationalis Medicina subnasci coepit: quae fuit ante Hiplocratem penes Cnidios, Rhodios, &Coos: cui splendorem, incrementum &maiestatem primus omnium afflavit Hippocrates, ac eam primus, dicit Galenus, apud Graecos in lucem protulit: qui, ut dicit Celsus, vir arte &facundia clacus fuit: quique, ut ait Macrobius, tam fallere quam falli nesciebat. In hoc verborum pressa proprietas, sententiarum concisa subtilitas, sermonis veneranda antiquitas, &artificit commendabilisdignitas. Haec genuina &propria sunt Hippocrati. Eius certe si enumeres verba, breviter &abscisse scribare deprehendes; sensum si aestimes, copiose &valenter. Nam RATIO. Nam rei agendae causa loquitur; &verbis non ultra, quam ad intellectum satis est, utitur: ideoque eius scriptorum dignitatem ab ulla huius aevi multiloquentia non sustineri posse putem, non si quater totum hoc seculum reviviscat. prosapia. Hunc Hippocratem origine paterna ab Aesculapio, materna ab Hercule prognatum esse affirmant.